TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde sequitur: Judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Rex Pater regi Filio ad quam rem dedit judicium suum et justitiam suam satis ostenditur, cum dicit, Judicare populum tuum in justitia, id est, ad judicandum populum tuum. Talis locutio est apud Salomonem: Proverbia Salomonis, filii David, scire sapientiam et disciplinam 11Prov. I, 1 ; hoc est, Proverbia Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam. Ita, judicium tuum da, judicare populum tuum; id est, judicium tuum da, ad judicandum populum tuum. Quod autem ait prius, populum tuum; hoc ait posterius, pauperes tuos: et quod ait prius, in justitia; hoc posterius, in judicio; more illo repetitionis. Ubi sane demonstrat populum Dei pauperem esse debere, id est, non superbum, sed humilem. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 12Matth. V, 3 . Qua paupertate etiam beatus Job pauper fuit, et antequam magnas illas terrenas divitias amisisset. Quod ideo commemorandum putavi, quoniam sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus distribuunt, quam ipsi pauperes Dei fiant. Inflati sunt enim jactantia qua putant sibi esse tribuendum, non gratiae Dei, quod bene vivunt; et ideo jam nec bene vivunt, quantacumque bona opera facere videantur. De suo quippe habere se putant, et gloriantur quasi non acceperint 13I Cor. IV, 7: divites sui, non pauperes Dei; abundantes sibi, non egentes Deo. Sed ait Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Tanquam si diceret: Si distribuero omnia mea pauperibus, et pauper Dei non fuero, nihil mihi prodest. Charitas enim non inflatur 14I Cor. XIII, 3, 4 ; nec est vera Dei charitas in eo qui ingratus est sancto Spiritui ejus, per quem diffunditur in cordibus nostris charitas ejus 15Rom. V, 5. Et ideo tales non pertinent ad populum Dei, quia non sunt pauperes Dei. Pauperes quippe Dei dicunt: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 16I Cor. II, 12 . Nam cum et in isto psalmo, propter suscepti hominis sacramentum quo Verbum caro factum est 17Joan. I, 14, dicatur Deo Patri regi, Justitiam tuam da filio regis; nolunt isti sibi dari justitiam, sed a semetipsis eam habere confidunt. Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 18Rom. X, 3. Non sunt itaque, ut dixi, pauperes Dei, sed divites sui; quia non sunt humiles, sed superbi. Veniet vero ille judicare populum Dei in justitia, et pauperes Dei in judicio: et eo judicio discernet a divitibus eorum pauperes suos; sed quos paupertate sua fecit divites suos. Clamat ei quippe populus pauper: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 19Psal. XLII, 1 .

Notes

  1. 11. Prov. I, 1
  2. 12. Matth. V, 3
  3. 13. I Cor. IV, 7
  4. 14. I Cor. XIII, 3, 4
  5. 15. Rom. V, 5
  6. 16. I Cor. II, 12
  7. 17. Joan. I, 14
  8. 18. Rom. X, 3
  9. 19. Psal. XLII, 1