TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 130.] Manifestatio,» inquit, «verborum tuorum illuminat, et intelligere facit parvulos.» Quid est parvulus, nisi humilis et infirmus? Noli ergo superbire, noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere; et intelliges quare sit a bono Deo bona lex data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares: «Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum» 433Psal. VI, 3 . Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus, ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia «conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus» 434Galat. III, 21, 22 . Ita, Domine, ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires id implere nequiverint, «omne os obstruatur,» et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia «non justificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia tua manifestata est, testimonium habens a Lege et Prophetis» 435Rom. III, 19-21 . Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli hujus; et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur 436Galat. V, 6 , nisi ejus in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur 437Rom. V, 5 ?

Notes

  1. 433. Psal. VI, 3
  2. 434. Galat. III, 21, 22
  3. 435. Rom. III, 19-21
  4. 436. Galat. V, 6
  5. 437. Rom. V, 5