TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Sanat» ergo «contritos corde,» et contritum cor habentes; et sanitas ipsius cordis tunc erit perfecta, cum et corporis reparatio implebitur quae promissa est. Nunc interea quid facit medicus? Alligat contritiones tuas, ut possis pervenire ad plenissimam firmitatem, donec consolidetur quod fractum est, quod alligatum est. Quae sunt ista alligamenta? Temporalia Sacramenta. Alligamenta medicinalia sunt contritionis nostrae, Sacramenta interim temporalia, quibus habemus consolationem: et ista omnia quae loquimur vobis, ipsa quae sonant et transeunt, quidquid in Ecclesia geritur temporaliter, alligamenta sunt contritionum. Quemadmodum enim medicus perfecta sanitate detrahit ligaturam; sic in illa civitate Jerusalem, cum aequales Angelis facti fuerimus, numquid putatis ibi accepturos nos esse quod hic accipimus? Aut ibi recitandum est nobis Evangelium, ut fides nostra permaneat? aut imponenda est manus ab aliquo praeposito? Ista omnia alligamenta fracturae sunt; perfecta sanitate detrahentur: sed ad eam non perveniretur, nisi alligarentur. «Sanat» ergo «contritos corde, et alligat contritiones eorum.»