Sed quid est, «Qui firmavit terram super aquas?» Obscura enim quaestio est; quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed aquas potius portare credatur. De qua re ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras defendere videamur; sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de proximo intelligamus, terram quae habitatur ab hominibus et terrestria continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, sicut scriptum est, «Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram» 9Gen. I, 9 et 10 , super aquas esse fundatam, quod aquis circumfluentibus supereminet. Non enim quae dicitur littoraria civitas super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus; sed ideo super mare dicitur, quia inferiori mari supereminet. Sic dictus est Pharao exisse «super aquam:» ita enim habet graecus, quod quidam Latini habent, «ad aquam» 10Exod. VII, 15 ; sic Dominus «super puteum sedebat» 11Joan. IV, 6 : quod ambo superiores essent quam flumen et puteus; ille juxta flumen, iste juxta puteum.