Sic et isti filii eorum, sicut meministis, et praetermittendum ex occasione non est. Tanto magis enim debemus commemorare vanitatem eorum, quanto magis quaerimus salutem eorum. Ecce corpus Christi patitur falsos testes, sustinet corpus quod praecessit in capite. Non mirum est, et modo non desunt corpori Christi diffuso per totum orbem terrarum qui dicant: Progenies traditorum. Falsum testimonium dicis. Ibi te convinco falsum testem, secutus pauca verba. Tu mihi dicis: Traditor es. Ego tibi dico: Mendax es. Sed tu traditionem meam nusquam et nunquam probas: ego mendacium tuum hic in istis ipsis verbis tuis modo probo. Certe ibi dixisti, quia nos acuimus gladios nostros: recito gesta tuorum Circumcellionum. Certe ibi dixisti, quia praetermittis ablata: recito Gesta, ubi procurationem ad exigenda fecisti. Certe ibi dixisti: Nos sola offerimus Evangelia: recito tot jussiones judicum, quibus a te divisos persecutus es: recito Preces ad Apostatam imperatorem, cui dixisti, quia sola justitia apud eum habet locum. An forte apostasia Juliani, pars Evangelii tibi videtur? Ecce mendacem te teneo. Quid de me dixisti quod credi debeat? Etiamsi non invenirem unde ostenderem falsum te dicere, sufficit ut ostendam te mendacem esse. Quid dicis? Qualis tu, tales et caeteri. Nam merito talia verba omnibus misisti: abundare voluisti societate mendacium, ne tu solus erubesceres de mendacio.