TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. Angitur cor meum, inquit ista unitas a finibus terrae, et laboro inter tentationes et scandala: invident Pagani, quia victi sunt; insidiantur haeretici pallio velati nominis christiani; intus in ipsa Ecclesia vim patitur frumentum a palea: inter haec omnia cum angitur cor meum, clamabo a finibus terrae. Sed non me deserit ipse qui me exaltavit super petram, ut deducat me usque ad se: quia etsi laboro, diabolo per tot loca et tempora et occasiones insidiante adversus me, hic est mihi turris fortitudinis; quo cum confugero, non solum vitabo tela inimici, sed etiam in illum quae voluero securus ipse jaculabor. Ipse enim Christus est turris; ipse nobis factus est turris a facie inimici, qui est et petra super quam aedificata est Ecclesia. Caves ne feriaris a diabolo? Fuge ad turrem: nunquam te ad illam turrem diabolica jacula secutura sunt; ibi stabis munitus et fixus. Quomodo autem fugies ad turrem? Ne forte quisque in tentatione positus corporaliter quaerat turrem istam; et cum eam non invenerit, fatigetur, aut deficiat in tentatione. Ante te est turris: recordare Christum, et intra in turrem. Quomodo recordaris Christum, ut intres in turrem? Quidquid pateris, cogita quia prior passus est, et cogita quo fine passus est, ut moreretur et resurgeret. Talem et tu finem spera qualis in illo praecessit, et intrasti in turrem non consentiendo inimico. Si enim consenseris inimico, tunc ad te pervenit oppugnantis jaculum. Tu potius in illum jaculare tela, quibus feriatur, quibus vincatur. Quae sunt ista tela? Verba Dei, fides tua, spes ipsa tua, opera bona. Non dico: Sic esto in ista turre, ut vaces ibi, et sufficiat tibi quia non ad te hostis tela perveniunt. Age ibi aliquid; non cessent manus: opera bona tua gladii sunt interficientes inimicum.