TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 27, 28.] Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae.» Martyres nostri, quorum natalitia celebramus, sanguinem suum propter haec credita et nondum visa fuderunt: quanto fortiores nos esse debemus, videndo quod illi crediderunt? Excelsum enim apud reges terrae illi nondum viderant Christum; adhuc principes conveniebant in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus: nondum impletum erat quod in ipso psalmo sequitur, «Et nunc, reges, intelligite; erudimini omnes qui judicatis terram» 44Psal. II, 2, 10 . Jam ergo factus est Christus excelsus apud reges terrae.

Notes

  1. 44. Psal. II, 2, 10