[«vers. 1.] Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me.» Ille ex forma servi dicit; tu, serve, in forma Domini tui: «Inclina, Domine, aurem tuam.» Inclinat aurem, si tu non erigas cervicem: humiliato enim appropinquat; ab exaltato longe discedit, nisi quem ipse humiliatum exaltaverit. Inclinat ergo Deus aurem suam ad nos. Ille enim sursum est, nos deorsum; ille in altitudine, nos in humilitate, sed non relicti. «Ostendit» enim «dilectionem suam Deus in nobis: etenim cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Vix enim» inquit «pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori: Dominus autem noster pro impiis mortuus est» 11Rom. V, 6 9 . Neque enim merita nostra praecesserant, pro quibus Filius Dei moreretur; sed magis quia nulla erant merita, magna erat misericordia. Quam certa ergo, quam firma promissione servat justis vitam suam, qui donavit injustis mortem suam? «Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me; quoniam egenus et inops ego sum.» Ergo non inclinat aurem ad divitem: ad inopem et egenum inclinat aurem, id est, ad humilem et ad confitentem, ad indigentem misericordia: non ad saturatum et extollentem se, et jactantem, quasi nihil ei desit, et dicentem, «Gratias tibi, quia non sum sicut Publicanus iste.» Dives enim Pharisaeus jactabat merita sua: inops Publicanus confitebatur peccata sua 12Luc. XVIII, 11-13 .