Molas leonum confregit Dominus. Non tantum aspidum. Quid de aspidibus? Aspides insidiosae volunt venena immittere, et spargere, et insibilare. Apertissime saevierunt gentes, et fremuerunt sicut leones. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania 45Psal. II, 1 ? Quando insidiabantur Domino, Licet dare tributum Caesari, an non licet? aspides erant, serpentes erant: contriti sunt dentes eorum in ore ipsorum. Postea clamaverunt, Crucifige, crucifige 46Matth. XXVII, 23, et Joan. XIX, 6 : jam non est lingua aspidis, sed fremitus leonis. Sed et molas leonum confregit Dominus. Forte hic non vacat quod non addidit, in ore eorum. Insidiantes enim captiosis interrogationibus, cogebantur responsione sua vinci: isti autem qui aperte saeviebant, numquid interrogationibus convincendi erant? Tamen et eorum molae contritae sunt: crucifixus resurrexit, ascendit in coelum, glorificatus est Christus, adoratur ab omnibus gentibus, adoratur ab omnibus regibus. Saeviant modo Judaei, si possunt. Non saeviunt. Molas leonum confregit Dominus.