[vers. 1-3.] Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, tanta ei licebit facere, et in omnes homines, et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas negligere; interposito diapsalmate, subjicit tanquam vocem gementium; et quaerentium cur judicium differatur: Utquid, Domine, inquit, recessisti longe? Deinde qui sic quaesivit, tanquam repente intellexerit, aut quasi sciens interrogaverit ut doceret, subjicit dicens; Despicis in opportunitatibus, in tribulationibus; id est, opportune despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos desiderio adventus tui: his enim jucundior est fons ille vitae, qui multum sitierint; itaque insinuat consilium dilationis, dicens: dum superbit impius, incenditur pauper. Mirum est et verum, quanto studio bonae spel parvuli accendantur ad recte vivendum, comparatione peccantium. Quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse permittantur: non quia ipsi haeretici hoc volunt; sed quia hoc de peccatis eorum divina operatur Providentia, quae lucem et facit et ordinat, tenebras autem tantum ordinat 53Gen. I, 3, 4, ut sit earum comparatione lux gratior, sicut haereticorum comparatione jucundior est inventio veritatis: ea quippe comparatione probati manifesti fiunt inter homines qui Deo noti sunt.