TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Alium accipite intellectum: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Ego qui contremisco, cum ad me perturbata est anima mea, a judiciis tuis timui vehementer: judicia enim tua abyssus multa 31Psal. XXXV, 7 , et, abyssus abyssum invocat. Nam sub hac carne mortali, laboriosa, peccatrice, molestiis et scandalis plena, concupiscentiis obnoxia, damnatio quaedam est de judicio tuo: quia tu dixisti peccatori, Morte morieris, et, In sudore vultus tui edes panem tuum 32Gen. II, 17, et III, 19 . Haec abyssus prima judicii tui. Sed si male hic vixerint homines, abyssus abyssum invocat: quia de poena in poenam transeunt, et de tenebris ad tenebras, et de profunditate ad profunditatem, et de supplicio ad supplicium, et de ardore cupiditatis in flammas gehennarum. Ergo hoc timuit fortassis homo iste, cum ait: Ad meipsum anima mea turbata est: propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Jordanis et Hermoniim. Humilis esse debeo. Exhorrui enim judicia tua, vehementer timui judicia tua: ideo ad me anima mea turbata est. Et quae judicia tua timui? Parvane judicia sunt tua ista? Magna sunt, dura sunt, molesta sunt: sed utinam sola essent! Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum. Quia tu minaris, tu dicis et post illos labores restare alteram damnationem: In voce cataractarum tuarum, abyssus abyssum invocat. Quo ergo abibo a facie tua, et a spiritu tuo quo fugiam 33Psal. CXXXVIII, 7; si abyssus abyssum invocat, si post istos labores timentur graviores?

Notes

  1. 31. Psal. XXXV, 7
  2. 32. Gen. II, 17, et III, 19
  3. 33. Psal. CXXXVIII, 7