TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quomodo inter illos gemit corpus Christi? Gemuerunt inter illos Apostoli qui tunc fuerunt, et discipuli Christi: ad nos isti quid pertinent? quomodo inter hos nos parturimus? Adhuc sunt qui dicunt: Christus non est Deus. Hoc dicunt Pagani qui remanserunt; hoc ipsum dicunt ipsi Judaei, qui ad testimonium confusionis suae ubique diffusi sunt; hoc dicunt et haeretici multi. Namque et Ariani dixerunt, Non est Deus: Eunomiani dixerunt, Non est Deus. Huc accedit, fratres, quia et illi de quibus paulo ante dixi, qui male vivunt, nihil aliud dicunt quam, Non est Deus. Cum enim dicimus eis Christum venturum judicem ad judicium, quod dicunt Scripturae quae non fallunt: illi autem magis aurem praebentes serpenti suggerenti, Non morte morieris 9Gen. III, 4 , quod dixerat in paradiso contra veritatem Dei constituentis et dicentis, Morte morieris 10Id. II, 17 ; ita faciunt mala, ut dicant sibi: Veniet Christus, et dabit indulgentiam omnibus. Ita ergo mendax est ille qui dixit quia separabit iniquos ad sinistram, separabit justos ad dexteram; justis dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis ab origine mundi; iniquis dicet, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus 11Matth. XXV, 34, 41 . Quomodo ergo omnibus dabit indulgentiam? Quomodo neminem damnabit? Ergo mentitur. Hoc est dicere: Non est Deus. Vide ergo ne forte tu mentiaris. Tu enim homo es, ille Deus: Deus enim verax, omnis autem homo mendax 12Psal. CXV, 11. Sed quid de istis, o corpus Christi? Separa te interim corde et vita, nec imiteris, nec assuescas, nec annuas, nec approbes: magis autem et redargue. Quid enim attendis ad istos qui haec dicunt? Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis: non est qui faciat bonum.

Notes

  1. 9. Gen. III, 4
  2. 10. Id. II, 17
  3. 11. Matth. XXV, 34, 41
  4. 12. Psal. CXV, 11