TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Tu vere magnus Deus, faciens mirabilia in corpore, in anima, solus faciens. Audierunt surdi, viderunt caeci, convaluerunt languidi, surrexerunt mortui, constricti sunt paralytici. Sed miracula ista tunc in corporibus: videamus in anima. Sobrii sunt, paulo ante ebriosi; fideles sunt, paulo ante adoratores simulacrorum; res suas donant pauperibus, qui alienas ante rapiebant: Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Fecit et Moyses, sed non solus: fecit et Elias, fecit et Elisaeus, fecerunt et Apostoli; sed nullus eorum solus. Illi ut facerent, tu cum eis; tu quando fecisti, illi non tecum. Non enim tecum fuerunt cum fecisti, quando et ipsos tu fecisti. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Quomodo solus? Numquid forte Pater, et non Filius? aut Filius, et non Pater? Imo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Non enim tres dii, sed unus Deus facit mirabilia solus, et in ipso transiliente. Nam ut etiam transiliret, et ad ista perveniret, miraculum Dei fuit: quando intus garrivit cum spiritu suo, ut transiliret et ipsum spiritum suum, et in Dei operibus delectaretur, ipse ibi fecit mirabilia. Sed quid fecit Deus? Notam fecisti in populis virtutem tuam. Inde congregatio ista, Asaph transiliens, quia notam fecit in populis virtutem suam. Quam virtutem suam notam fecit in populis? Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis, et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam 26I Cor. I, 23, 24 . Si ergo Virtus Dei Christus, notum fecit Christum in populis. An et hoc nondum agnoscimus? et ita desipimus, ita infra jacemus, ita nihil transilimus, ut hoc non videamus? Notam fecisti in populis virtutem tuam.

Notes

  1. 26. I Cor. I, 23, 24