TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. Id quod dictum est, tollatur, alii interpretati sunt, auferatur: alii vero, extollatur; unum verbum graecum sicut unicuique visum est, transferentes, quod ibi positum est, ἀνταναιρεθῆ . Sed qui dixerunt, tollatur, et qui dixerunt, auferatur, non usque adeo dissonant. Tollatur enim magis habet consuetudo ita dici, ut auferatur et non sit, quam ita ut altius elevetur; auferatur vero prorsus aliter intelligi non potest, nisi ut perdatur, hoc est, ut non sit: extollatur autem nihil nisi ut altius elevetur. Quod quidem cum in malo ponitur, superbiam solet significare; sicuti est: In tua sapientia noli extolli 52Eccli. XXXII, 6 . In bono autem ad honorem pertinet ampliorem, velut cum aliquid elevatur; sicuti est: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum 53Psal. CXXXIII, 2 . Hic ergo si auferatur dictum intellexerimus, quid erit donec auferatur luna, nisi efficiatur ut non sit? Fortassis enim hoc intelligi voluit, ne ulterius sit mortalitas, quando novissima inimica destruetur mors 54I Cor. XV, 26 : ut pacis abundantia usque ad hoc perducatur, ne quid resistat felicitati beatorum ex infirmitate mortalitatis; quod erit in illo saeculo, cujus tenemus fidelem promissionem Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, de quo dicitur, Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis: donec morte omnino devicta atque destructa, omnis mortalitas absumatur. Sin vero vocabulo lunae, non mortalitas carnis per quam nunc transit Ecclesia, sed ipsa omnino Ecclesia significata est, quae permaneat in aeternum, ab hac mortalitate liberata; ita dictum accipiendum est, Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna, tanquam diceretur: Orietur in diebus ejus justitia, quae contradictionem ac rebellationem carnis vincat, et fiet pax in tantum crescens et abundans, donec luna extollatur, id est, elevetur Ecclesia, per gloriam resurrectionis cum illo regnatura, qui eam in hac gloria primogenitus a mortuis antecessit, ut sederet ad dexteram Patris 55Marc. XVI, 19; ita cum sole permanens ante lunam, quo postea extolleretur et luna.

Notes

  1. 52. Eccli. XXXII, 6
  2. 53. Psal. CXXXIII, 2
  3. 54. I Cor. XV, 26
  4. 55. Marc. XVI, 19