TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8, 9.] Dixerunt in corde suo, cognatio eorum in unum. Quid dixerunt? Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini de terra. Domini, ex persona hujus interpositum est, ex persona Asaph: non enim illi saevientes Dominum appellarent, cujus templum evertebant. Venite, comprimamus omnes solemnitates Domini a terra. Quid Asaph? quid intellectus Asaph in his? quid? Non proficit, vel disciplina data? mentis pravitas non corrigitur? Eversa sunt omnia quae primo erant: nusquam sacerdos, nusquam altare Judaeorum, nusquam victima, nusquam templum. Ergo nihil aliud agnoscendum est quod huic decedenti successit? aut vero hoc promissivum signum auferretur, nisi venisset quod promittebatur? Videamus ergo hic modo intellectum Asaph; videamus si proficit ex tribulatione. Attende quid dicat: Signa nostra non vidimus, jam non est propheta, et nos non cognoscet adhuc. Ecce isti Judaei qui se dicunt non agnosci adhuc, id est, in captivitate adhuc se esse, nondum se liberari, exspectant adhuc Christum. Venturus est Christus; sed veniet ut judex: primo vocator, postea discretor. Veniet, quia venit, et eum venturum esse manifestum est; sed jam desuper veniet. Ante te erat, o Israel! quassatus es, quia offendisti in jacentem; ne conteraris, observa desuper venientem. Ita enim praedictum est per prophetam: Quisquis offenderit in lapidem illum, conquassabitur; et super quem venerit, conteret eum 33Isai. VIII, 14, 15. Vid. Luc. XX, 18 . Conquassat parvus; conteret magnus. Jam signa tua non vides, jam non est propheta; et dicis, Et nos non agnoscet adhuc: quia vos non agnoscitis adhuc. Jam non est propheta, et nos non agnoscet adhuc.

Notes

  1. 33. Isai. VIII, 14, 15. Vid. Luc. XX, 18