[vers 9.] Sicut cera liquefacta auferentur. Dicturus enim eras: Non omnes sic infirmantur, quomodo ego, ut credant; perseverant multi in malo suo et in malitia sua. Et de ipsis nihil timeas: Sicut cera liquefacta auferentur. Non contra te stabunt, non perdurabunt: igne quodam concupiscentiarum suarum peribunt. Est enim hic quaedam poena occulta: de illa dicturus est modo Psalmus usque in finem. Pauci sunt versus: intenti estote. Est quaedam poena futura, gehennae ignis, ignis aeternus. Futura enim poena duas species habet. Aut inferorum est, ubi ardebat dives ille, qui volebat sibi stillam aquae stillari in linguam de digito pauperis, quem ante januam suam contempserat, quando ait: Quoniam crucior in hac flamma 51Luc. XVI, 24 . Et altera est illa in fine, de qua audituri sunt: qui ad sinistram ponendi sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus 52Matth. XXV, 41 . Illae poenae manifestae erunt eo tempore, quando exitum fuerit ex hac vita, aut finito saeculo perventum ad resurrectionem mortuorum. Modo ergo nulla poena est, et prorsus impunita sinit Deus peccata usque ad illum diem? Est et hic quaedam poena occulta; de ipsa modo tractatur. Hanc vult commendare Spiritus Dei: hanc intelligamus, hanc caveamus, hanc evitemus, et in illas multum terribiles non incidemus. Forte dicturus est mihi aliquis: Sunt et hic poenae, carceres, exsilia, tormenta, mortes, diversa genera dolorum et tribulationum. Sunt quidem et ista, et Dei judicio dispensantur; sed multis ad probationem, multis ad damnationem. Videmus tamen aliquando in his poenis justos affligi, et ab his poenis injustos esse alienos: unde nutaverunt pedes illi, qui postea gratulatus ait, Quam bonus Israel Deus rectis corde! Mei autem pene commoti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Viderat enim felicitatem malorum, et delectatus erat esse malus, videns regnare malos, bene illis esse, abundare eos in omni copia rerum temporalium, qualia adhuc ipse parvulus desiderabat a Domino: et nutaverunt illi pedes, usquequo videret quid in finem vel sperandum vel timendum sit. Ait enim in eodem psalmo: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima 53Psal. LXXII, 1, 2, 3, 16, 17 . Non ergo poenas inferorum, non poenas illius post resurrectionem ignis aeterni, non poenas istas quae adhuc in hoc saeculo promiscuae sunt justis et injustis, et plerumque graviores justorum quam injustorum: sed nescio quam poenam praesentis vitae vult commendare Spiritus Dei. Advertite, audite hoc me dicturum quod noveratis: sed dulcius est cum in Psalmo ostenditur, qui obscurus antequam ostenderetur, putabatur. Ecce enim profero quae jam noveratis: sed quia inde proferuntur, ubi nondum ea videbatis, fit ut etiam nota tanquam nova delectent. Audite poenam impiorum: Sicut cera, inquit, liquefacta auferentur. Dixi per concupiscentias suas hoc eis fieri. Concupiscentia mala, quasi ardor est et ignis. Ignis consumit vestem, libido adulterii non consumit animam? De cogitato adulterio cum loqueretur Scriptura ait: Alligabit quis ignem in sinu suo, et vestimenta sua non comburet? Gestas in sinu prunas, perforatur tunica: gestas in cogitatione adulterium, et integra est anima 54Prov. VI, 27-29 ?
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 51. Luc. XVI, 24
- 52. Matth. XXV, 41
- 53. Psal. LXXII, 1, 2, 3, 16, 17
- 54. Prov. VI, 27-29