TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 15.] Vox laetitiae et salutis in tabernaculis justorum:» ubi vocem moeroris et exitii putabant esse, qui in eorum corpora saeviebant. Non enim sentiebant interiora gaudia sanctorum de spe futura. Unde et et Apostolus dicit, «Quasi tristes, semper autem gaudentes» 14II Cor. VI, 10 ; et iterum, «Non solum autem, sed etiam gloriamur,» inquit, «in tribulationibus» 15Rom. V, 3 .

Notes

  1. 14. II Cor. VI, 10
  2. 15. Rom. V, 3