[«vers.» 1-8.] Jam istos versus hesterna die tractavimus: breviter commemoremus illos. «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur.» Hoc commendavimus Charitati Vestrae in istis versibus, ne quisquam in se spem ponat, sed totam spem suam in illo ponat, in quo sunt vires nostrae; ex adjutorio enim ejus vincimus, non ex nostra praesumptione. Protegit ergo nos Deus coeli, si dicamus Domino quod sequitur: «Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus, sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula venantium, et a verbo aspero.» Diximus quia multi timentes asperum verbum incidunt in muscipulam venantium. Insultatur homini, quia christianus est; et poenitet illum, quia christianus factus est, et ab aspero verbo incidit in muscipulam diaboli. Insultatur etiam homini, quia inter multos christianos melius vivit; et timens aspera verba insultatorum, incidit in laqueos diaboli, ut non sit triticum in area, sed paleam sequatur. Qui autem in Deo sperat, eruitur a muscipula venantium et a verbo aspero. Quomodo autem te protegit Deus? «Inter scapulas suas obumbrabit tibi:» id est, ante pectus suum te ponet, ut alis suis te protegat; si modo agnoscas infirmitatem tuam, ut quasi pullus infirmus fugias sub alas matris, ne a milvo rapiaris. Milvi sunt enim aereae potestates, diabolus et angeli ejus: rapere volunt infirmitatem nostram. Fugiamus sub alas matris Sapientiae, quia et ipsa Sapientia infirmata est propter nos; quia Verbum caro factum est 41Joan. I, 14 . Sicut infirmatur gallina cum pullis suis, ut protegat eos alis suis 42Matth. XXIII, 37 : sic Dominus noster Jesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, ut infirmaretur nobiscum, et alis suis protegeret nos, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 43Philipp. II, 6 et 7 . «Et sub alis ejus sperabis. Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno.» Tentationes ignorantiae, timor nocturnus; peccata scientiae, sagitta volans per diem: in nocte enim ignorantia intelligitur, in die manifestatio. Sunt qui ignorantes peccant, sunt qui scientes peccant: qui ignorantes peccant, a timore nocturno supplantantur; qui scientes peccant, a sagitta volante per diem percussi sunt. Haec autem cum in gravioribus persecutionibus fiunt, quousque perveniatur tanquam ad meridiem, quicumque illo calore ceciderit, tanquam a daemonio meridiano cadet. Et multi a calore isto ceciderunt, sicut jam exposuimus hesterno die Charitati vestrae; quia fervente persecutione dictum est, Torqueantur Christiani, donec negent quod christiani sunt. Cum antea solerent confessi percuti, ad hoc postea torquebantur ut negarent: et cum omnis reus tamdiu torqueatur, quamdiu neget; Christianorum confessio torquebatur, negatio dimittebatur. Erat ergo tunc magnus aestus persequentium. Quicumque in illa tentatione ceciderunt, tanquam a daemonio meridiano ceciderunt. Et quanti ceciderunt! Multi qui se sperabant sessuros cum Domino et judicaturos, illi a latere ceciderunt. Item multi qui se sperabant ad dexteram futuros, in plebe sancta stipendiaria tanquam provinciales, qui annonam militibus praebent, quibus dici habet, «Esurivi, et dedistis mihi manducare» (ad dexteram enim erunt multi); et de ipsa spe ceciderunt, et plures inde, quia plures ibi. Pauciores enim qui cum Domino judicabunt, et plures qui stabunt ante illum: sed non una conditio eorum. Alii ad sinistram, alii ad dexteram; alii ut regnent, alii ut puniantur; alii ut audiant, «Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum;» alii ut audiant. «Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus» 44Matth. XXV, 32-41 . Ergo qui «a ruina et daemonio meridiano cadent, mille a latere, et dena millia a dextris. Ad te autem non appropinquabit:» quid? Daemonium meridianum te non dejicit. Quid mirum si caput non dejicit? Sed non dejicit et illos qui sic haerent capiti, quomodo ait Apostolus, «Novit Dominus qui sunt ejus» 45II Tim. II, 19 . Sunt enim quidam ita praedestinati, ut noverit Dominus qui pertineant ad corpus ipsius. Cum ergo ad hos non accedet illa tentatio, ut dejiciat eos; isti intelliguntur in eo quod scriptum est, «Ad te autem non appropinquabit.» Sed ne illi peccatores quibus tanta licuit exercere in Christianos, attendantur a quibusdam infirmis, et dicatur, Ecce, quid voluit Deus, ut tantum impiis et sceleratis liceat in servos Dei? modicum considera oculis tuis, oculis fidei, et videbis retributionem peccatorum in fine, quibus modo tanta permittuntur, ut exercearis. Hoc enim sequitur: «Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 41. Joan. I, 14
- 42. Matth. XXIII, 37
- 43. Philipp. II, 6 et 7
- 44. Matth. XXV, 32-41
- 45. II Tim. II, 19