[vers. 10.] Ergo isto damnato qui speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua: quid enim vanius eo qui putat plus valere nummum quam Deum? Ergo isto damnato qui dixit beatum populum cui haec sunt: tu qui dicis, Beatus populos cujus est Dominus Deus ipsius, quid de te sentis? quid tibi speras? Ego autem, jam modo corpus illud audi; Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Non unus homo loquitur, sed oliva illa fructifera, unde amputati sunt superbi rami, et insertus humilis oleaster 55Rom. XI, 17. Sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei. Ille quid? In multitudine divitiarum suarum: ideo radix ejus evelletur de terra viventium. Ego autem quia sicut oliva fructifera in domo Dei, cujus radix nutritur, non eradicatur, speravi in misericordia Dei. Sed forte modo? Nam et hinc errant homines aliquando. Deum quidem colunt, et non sunt jam similes isti Doech: sed quamvis de Deo praesumant, ad temporalia tamen; ut dicant sibi, Colo Deum meum, qui me facturus est divitem in terra, qui mihi filios daturus est, qui mihi uxorem daturus est. Talia quidem non dat nisi Deus, sed non vult se propter talia diligi Deus. Ideo enim saepe ista dat et malis, ut aliud ab illo discant quaerere boni. Quomodo ergo tu dicis, Speravi in misericordia Dei? Forte ad temporalia adipiscenda? Imo in aeternum, et in saeculum saeculi. Quod dixit in aeternum, repetere voluit adjiciendo in saeculum saeculi, ut confirmaret ibi repetendo, quam fundatus esset in dilectione regni coelorum, et in spe aeternae felicitatis.