TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus. Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, a clamando me tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Quid est, gravata est super me manus tua? Magna res, fratres. Respicite illam sententiam rectam inter duos, Pharisaeum et Publicanum. Quid dictum est de Pharisaeo? Quoniam humiliatur. Quid dictum est de Publicano? Quoniam exaltatur. Quare ille humiliatur? Quia exaltavit se. Quare iste exaltatur? Quia humiliavit se. Ergo ut exaltantem se humiliet Deus, gravat super illum manum. Noluit humiliari confessione iniquitatis suae, humiliatus est pondere manus Dei. Quando ille perferret manum gravem humiliantis? Quam levis fuit manus sublevantis! Et in illo fortis, et in illo fortis: fortis ad illum premendum, fortis ad illum sublevandum.