[«vers.» 82.] «Defecerunt,» inquit, «oculi mei in eloquium tuum, dicentes, Quando consolaberis me?» Ecce rursus in oculis, sed utique interioribus, laudabilis et felix ille defectus, non veniens ex infirmitate animi, sed ex fortitudine desiderii in promissum Dei: hoc enim ait, «in eloquium tuum.» Quomodo autem tales oculi dicunt, «Quando consolaberis me?» nisi cum tali intentione et exspectatione oratur et gemitur? Lingua enim loqui, non oculi solent: sed oculorum quodammodo vox est desiderium orationis. Verum in eo quod ait, «Quando consolaberis me?» tanquam moras se perpeti ostendit. Unde est etiam illud, «Et tu, Domine, quousque» 305Psal. VI, 4 ? Quod aut ideo fit ut dulcior veniat dilata jucunditas, aut iste sensus est desiderantium, cum spatium temporis, etiam quod subvenienti breve est, longum est amanti. Novit autem Dominus quid quando faciat, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit 306Sap. XI, 21 .