[vers. 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te: magnam causam dixit, Non confundar, quoniam invocavi te. Vis ut confundatur qui invocavit te? Vis ut dicatur: Ubi est de quo praesumpsit? Quis autem etiam ipsorum impiorum non invocat Deum? Nisi ergo proprio modo quodam diceret, Invocavi te, qui non possit communis esse cum multis, nullo modo de hac invocatione tantam mercedem auderet exigere. Responderet enim illi Deus quodammodo in cogitatione, et diceret: Quid a me petis ut non confundaris? Quare? Quia invocasti me? Nonne quotidie homines, ut impleant forte adulteria quae concupiscunt, invocant me? nonne quotidie homines, ut moriantur illi a quibus exspectant haereditatem, invocant me? nonne quotidie homines qui fraudem cogitant, ut eam prospero exitu compleant, invocant me? Quid ergo est quod pro magna mercede exigis, ut dicas: Non confundar, quoniam invocavi te? Invocant quidem illi, sed non invocant te. Invocas Deum, quando in te vocas Deum. Hoc est enim illum invocare, illum in te vocare, quodam modo eum in domum cordis tui invitare. Non autem auderes tantum patrem familias invitare, nisi nosses ei habitaculum praeparare. Si enim tibi dicat Deus: Ecce invocasti me, venio ad te, quo intrabo? Tantas sordes conscientiae tuae sustinebo? Si servum meum in domum tuam invitares, nonne prius eam mundare curares? Invocas me in cor tuum, et plenum est rapinis. Quo invocatur Deus plenum est blasphemiis, plenum est adulteriis, plenum est fraudibus, plenum est malis concupiscentiis, et invocas me! De talibus denique quid ait alio loco psalmus? Dominum non invocaverunt (Psal. XIII, 5, et LII, 6) . Et utique invocaverunt, nec tamen invocaverunt. Breviter dico, quoniam nata est quaestio, ut tantam mercedem exigat homo allegans unum meritum, dicendo, quia invocavi te; cum videamus a tam multis malis invocari Deum, nata est quaestio: unde non transeundum est. Dico ergo breviter homini avaro: Invocas Deum? Quare invocas Deum? Ut det mihi lucrum. Lucrum ergo invocas, non Deum. Quia hoc lucrum quod concupiscis, non potes habere per servum tuum, non potes habere per colonum tuum, per clientem tuum, per amicum tuum, per satellitem tuum; invocas Deum, ministrum lucri tui facis Deum: viluit tibi Deus. Vis invocare Deum? Gratis invoca. Avare, an parum est tibi, si te impleat ipse Deus? Deus si ad te veniat sine auro et argento, non vis illum? Quid ergo tibi de his quae fecit Deus sufficit, cui Deus ipse non sufficit? Merito ergo rogat iste, Non confundar, quoniam invocavi te. Invocate Dominum, fratres, si non vultis confundi. Confusionem enim quamdam timet iste, de qua in superioribus Psalmi locutus est: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Nam ut sciatis quia istam confusionem timet, quid addidit, cum dixisset, Non confundar in aeternum, quoniam invocavi te? Erubescant impii, et deducantur in infernum: confusione utique illa in aeternum.