TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 11.] Ego enim sum.» Quid vis adorare quod non est? «Ego enim sum Dominus Deus tuus:» quia ego sum qui sum. Et ego quidem sum, inquit, qui sum super omnem creaturam: tibi tamen temporaliter quid praestiti? «Qui eduxi te de terra Aegypti.» Non illi tantum populo dicitur: omnes enim educti sumus de terra Aegypti, omnes per mare Rubrum transivimus, inimici nostri persequentes nos in aqua perierunt. Non simus ingrati Deo nostro; non obliviscamur Deum manentem, et fabricemus in nobis deum recentem. «Qui eduxi te de terra Aegypti:» loquitur Deus. «Dilata os tuum, et adimplebo illud.» Angustias pateris in te propter deum recentem constitutum in corde tuo; frange vanum simulacrum, dejice de conscientia tua fictum idolum: «dilata os tuum,» confitendo, amando; «et adimplebo illud,» quoniam apud me fons vitae. 42Psal. XXXV, 10 .

Notes

  1. 42. Psal. XXXV, 10