TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quia ergo ita sapio, quia me et imperfectum dico et perfectum: imperfectum quidem, quia nondum aliquid accepi quod volo; perfectum autem, quia scio hoc ipsum quod mihi desit: quia ergo sic sapio, quia humana contemno, quia laetari in rebus pereuntibus nolo, quia irrideor ab avaro jactante se quod sit prudens, et me irridente quod desipiam, quia sic ago, quia hanc viam carpo: Opprobrium, inquit, insipienti dedisti me. Inter eos me vivere voluisti, inter eos praedicare veritatem, qui amant vanitatem; et non possum nisi irrideri ab eis: quia spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus 50I Cor. IV, 9; Angelis laudantibus, hominibus opprobrantibus: imo et Angelis laudantibus et vituperantibus, et hominibus laudantibus et vituperantibus. A dextris et a sinistris habemus arma, in quibus militamus, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces 51II Cor. VI, 7, 8. Haec apud Angelos, haec apud homines: quia et apud Angelos sunt sancti Angeli, quibus bene vivendo placeamus; et sunt praevaricatores angeli, quibus bene vivendo displiceamus: et inter homines sunt sancti viri, quibus placeat vita nostra; sunt nequissimi homines, qui irrideant bonam vitam nostram. Et haec arma sunt, illa dextra, illa sinistra; utraque tamen arma sunt: utrisque armis, et dextris et sinistris utor, et laudantibus et vituperantibus, et honorem deferentibus et ignominiam irrogantibus: in his utrisque armis confligo cum diabolo, utrisque eum ferio: prosperis, si non corrumpor; adversis, si non frangor.

Notes

  1. 50. I Cor. IV, 9
  2. 51. II Cor. VI, 7, 8