TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 90.] Sequens autem versus post coelum, pertinet consequenter ad terram. Unus enim versus est eorum octo qui ad istam litteram pertinent. Singulis quippe litteris hebraeis subduntur octoni, donec psalmi hujus prolixitas terminetur. «In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.» Post coelum ergo terram contuitu fidelis mentis aspiciens, invenit in ea generationes quae in coelo non sunt, et ait, «In generationem et generationem veritas tua:» sive omnes generationes ista repetitione significans, a quibus nunquam defuit veritas Dei in sanctis ejus, modo paucioribus, modo pluribus, ut se temporum varietas habuit vel habebit; sive duas quasdam generationes intelligi volens, unam scilicet ad Legem et Prophetas, alteram vero ad Evangelium pertinentem. Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens causam; «Fundasti,» inquit, «terram et permanet:» eos qui in terra sunt, terram nuncupans. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus 310I Cor. III, 11 . Neque enim et illius generationis ad Legem Prophetasque pertinentis fundamentum non erat Christus, testimonium habens a Lege et Prophetis 311Rom. III, 21 . Aut vero Moyses et Prophetae filii deputandi sunt in servitutem generantis ancillae fuisse, non liberae, quae est mater nostra 312Galat. IV, 24, 26 ; cui, «Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus» 313Psal. LXXXVI, 5 ? Ipse est enim et apud Patrem altissimus, et propter nos in ista matre factus humillimus; quoniam qui Deus erat super eam, «homo factus est in ea.» Hoc itaque fundamento, Domine, «fundasti terram, et permanet:» quia in tali fundamento constabilita, non inclinabitur in saeculum saeculi 314Psal. CIII, 5 ; in eis utique permanens quibus es vitam daturus aeternam. Quos autem ancilla peperit, ad vetus testamentum pertinentes, in cujus tamen figuris latebat novum, nihil aliud sapiendo quam promissa terrena, non permanent. Servus enim non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum 315Joan. VIII, 35 .

Notes

  1. 310. I Cor. III, 11
  2. 311. Rom. III, 21
  3. 312. Galat. IV, 24, 26
  4. 313. Psal. LXXXVI, 5
  5. 314. Psal. CIII, 5
  6. 315. Joan. VIII, 35