TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers 3.] Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra, hic, in hac vita, cognoscamus viam tuam. Quid est, viam tuam? Quae ducit ad te. Agnoscamus quo eamus, agnoscamus qua eamus; utrumque in tenebris non possumus. Longe es a peregrinantibus; viam nobis porrexisti per quam redeundum sit ad te: Agnoscamus in terra viam tuam. Quae est via ipsius, quia hoc optavimus, ut cognoscamus in terra viam tuam? Quaesituri sumus eam nos, non per nos discituri. Possumus eam de Evangelio discere: Ego sum via, Dominus ait. Christus dixit: Ego sum via. Sed times ne erres? Adjecit: Et veritas. Quis errat in veritate? Errat qui recesserita veritate. Veritas Christus, via Christus: ambula. Times ne moriaris antequam pervenias? Ego sum vita: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita 14Joan. XIV, 6 . Quasi diceret, Quid times? Per me ambulas, in me ambulas, in me requiescis. Quid ergo ait, Cognoscamus in terra viam tuam, nisi, cognoscamus in terra Christum tuum? Sed ipse psalmus respondeat: ne putetis ex aliis Scripturis adhibendum esse testimonium quod forte hic deest, repetendo ostendit quid dixerit, Ut cognoscamus in terra viam tuam; et quasi tu quaereres, In qua terra, quam viam? In omnibus gentibus salutare tuum. In qua terra quaeris? Audi: In omnibus gentibus. Quam viam quaeris? Audi: Salutare tuum. An forte non est Christus salutare ipsius? Et quid est quod dixit senex ille Simeon; senex ille, inquam, in Evangelio, servatus annosus usque ad infantiam Verbi? Accepit enim senex ille in manibus suis infantem Verbum Dei. Qui et in utero esse dignatus est, in manibus senis esse dedignaretur? Ille in utero virginis, qui in manibus senis; infirmus infans, et intra viscera, et in manibus senis, ad dandam nobis firmitatem, per quem facta sunt omnia; et si omnia, et ipsa mater; venit humilis, venit infirmus, sed indutus infirmitate mutanda: quia etsi crucifixus est ex infirmitate; sed vivit ex virtute Dei 15II Cor. XIII, 4 . Apostolus ait. Erat ergo in manibus senis. Et quid ait senex ille? quid ait, gratulans quod jam solvendus hinc esset, videns suis manibus contineri a quo et in quo salus ejus continebatur? « Jam dimittis, » inquit, « Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum » 16Luc. II, 29, 30. Ergo, « Benedicat nos Deus, et misereatur nostri: illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam. » In qua terra? « In omnibus gentibus. » Quam viam? « Salutare tuum. »

Notes

  1. 14. Joan. XIV, 6
  2. 15. II Cor. XIII, 4
  3. 16. Luc. II, 29, 30