TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ne putetis autem, fratres, quia ista a se possunt in Deo aliquo modo separari. Videntur enim sibi aliquando contraria, ut qui misericors est, non servet judicium; et qui judicii tenax est, obliviscatur misericordiam. Omnipotens est Deus, nec in misericordia amittit judicium, nec in judicio misericordiam. Miseretur enim, considerat imaginem suam, fragilitatem nostram, errorem nostrum, caecitatem nostram, et vocat: et conversis ad se donat peccata, non conversis non donat. Misericors est injustis? Numquid et judicium amisit, aut non debuit judicare inter conversos et non conversos? An vobis justum videtur, ut conversus et non conversus aequaliter habeantur; ut eo modo suscipiatur confitens et mentiens, humilis et superbus? Ergo habet et judicium in ipsa misericordia. Rursus in illo judicio habebit et misericordiam, in eos utique quibus dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare 29Matth. XXV, 35 . Etenim dicitur in quadam Epistola apostolica: Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 30Jacobi II, 13 . Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur 31Matth. V, 7 . Ergo in illo judicio erit et misericordia, sed non sine judicio. Si enim non in quemlibet, sed in eum erit misericordia, qui praerogavit misericordiam; et ipsa misericordia justa erit, quia confusa non erit. Misericordia est certe ut dimittantur peccata, misericordia est ut tribuatur vita aeterna: vide ibi judicium, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 32Luc. VI, 37, 38 . Certe, dabitur vobis, et dimittetur vobis, misericordia est. Si inde recessisset judicium, non diceret: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetitur vobis 33Matth. VII, 2 .

Notes

  1. 29. Matth. XXV, 35
  2. 30. Jacobi II, 13
  3. 31. Matth. V, 7
  4. 32. Luc. VI, 37, 38
  5. 33. Matth. VII, 2