TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Dexteram tuam sic notam fac.» Hoc enim magis habent codices graeci; non sicut quidam latini, «Dexteram tuam notam fac mihi.» Quid est ergo, «Dexteram tuam sic notam fac;» nisi Christum tuum, de quo dictum est, «Et brachium Domini cui revelatum est» 24Isai. LIII, 1 , sic notum fac, ut in eo discant fideles tui ea magis a te poscere et sperare praemia fidei quae non apparent in Vetere Testamento, sed revelantur in Novo; ne arbitrentur pro magno habendam et cupiendam vel adamandam esse terrenorum ac temporalium bonorum felicitatem, et commoveantur pedes eorum, cum eam viderent et in eis qui te non colunt; et gressus eorum effundantur in lapsum, dum nesciunt dinumerare iram tuam? Denique secundum hanc orationem hominis sui, sic notum fecit Christum suum, ut suis passionibus demonstraret, non ea munera quae videntur sonare in Vetere Testamento, ubi sunt umbrae futurorum, sed aeterna esse concupiscenda. Potest in isto sensu etiam Dei dextera intelligi, in qua justos suos ab impiis segregabit: quia et ipsa bene sic innotescit, cum flagellat omnem filium quem recipit, nec in peccatis suis prosperari sinit plus irascendo, sed in mansuetudine, sinistra flagellat, ut emendatum ad dexteram ponat 25Matth. XXV, 32, 33 . Et illud quod plerique codices habent, «Dexteram tuam notam fac mihi,» ad utrumque referri potest, sive ad Christum, sive ad aeternam felicitatem: nam Deus ita non habet corporalis formae dexteram, sicut nec iram commotionibus turbulentam.

Notes

  1. 24. Isai. LIII, 1
  2. 25. Matth. XXV, 32, 33