TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Synagoga ergo, id est, qui Deum ibi pie colebant, sed tamen propter terrenas res, propter ista praesentia: sunt enim impii qui praesentium rerum bona a daemonibus quaerunt; hic autem populus ideo melior erat Gentibus, quod quamvis praesentia bona et temporalia, tamen ab uno Deo quaerebat, qui est creator omnium, et spiritualium, et corporalium: cum ergo illi pii secundum carnem attenderent, id est, illa Synagoga quae erat in bonis, pro tempore bonis , non spiritualibus, quales erant ibi Prophetae, quales pauci intellectores regni coelestis, aeterni; ergo illa Synagoga animadvertit quae acceperit a Deo, et quae promiserit Deus populo illi, abundantiam rerum terrenarum, patriam, pacem, felicitatem terrenam: sed in his omnibus figurae erant; et non intelligens quid ibi lateret in rebus figuratis, putavit hoc pro magno dare Deum, nec habere melius quod dare posset diligentibus se et servientibus sibi. Attendit, et vidit quosdam peccatores, impios, blasphemos, servos daemonum, filios diaboli, viventes in magna nequitia et superbia, abundare rebus talibus terrenis, temporalibus, pro qualibus rebus ipsa Deo serviebat: et nata est cogitatio pessima in corde, quae faceret nutare pedes, et prope labi a Dei via. Et ecce ista cogitatio in populo erat Veteris Testamenti: utinam non sit in carnalibus fratribus nostris, cum jam aperte praedicatur felicitas Novi Testamenti! Quid enim dixit illa tunc Synagoga? quid dixit ille populus? Nos servimus Deo, et corripimur, flagellamur; subducuntur nobis ea quae diligimus, et quae pro magno a Deo acceperamus; illi autem scelerati homines nequissimi, superbi, blasphemi, inquieti, abundant omnibus rebus, propter quas nos Deo servimus: puto sine causa servitur Deo. Hic sensus est Psalmi, deficientis populi et nutantis: dum considerat bona terrena propter quae serviebat Deo, abundare his qui non servirent Deo, nutat, et prope labitur: et cum hymnis illis deficit, quia in talibus cordibus hymni deficiebant. Quid est, in talibus cordibus hymni deficiebant? Quia jam talia cogitabant, Deum non laudabant. Quomodo enim laudarent Deum, quibus quasi perversus videbatur, dans impiis tantam felicitatem, et auferens eam a servientibus sibi? Non illis bonus videbatur Deus: et quibus Deus bonus non videbatur, non utique ab eis laudabatur; a quibus autem Deus non laudabatur, defecerunt in illis hymni. Postea vero populus iste intellexit quid eum admoneret Deus quaerere, cum ista temporalia subtraheret servis suis, et donaret ea inimicis suis, blasphemis, impiis: admonitus intellexit quia prae omnibus quae dat Deus, et bonis, et malis, et aliquando aufert, et bonis, et malis, prae omnibus servat aliquid bonis. Quid est, servat aliquid bonis? quid illis servat? Seipsum. Jam quantum arbitror, curritur in Psalmo; intellectus est in nomine Domini. Audi recordantem et poenitentem qui erraverat, putando Deum non bonum qui dat bona terrena malis, et aufert illa a servis suis. Intellexit enim quid Deus servaret servis suis; et recogitans, seque castigans erupit hoc modo.