[vers. 1.] Finis Legis Christus ad justitiam omni credenti 1Rom. X, 4 : hic enim finis perfectionem significat, non consumptionem. Utrum autem omne canticum psalmus sit, an potius omnis psalmus canticum; an sint quaedam cantica quae non possint dici psalmi, et quidam psalmi qui non possint dici cantica, quaeri potest. Sed animadvertendae Scripturae sunt, ne forte Canticum laetitiam indicet: Psalmi autem dicuntur, qui cantantur ad psalterium; quo usum esse David prophetam in magno mysterio, prodit historia 2I Par. XIII, 8, et XVI, 5. De qua re non est hic disserendi locus; quia diuturnam inquisitionem et longam disputationem desiderat. Nunc interim aut verba Dominici hominis post resurrectionem exspectare debemus, aut hominis in Ecclesia credentis et sperantis in eum.