[vers. 8.] Et congregatio populorum circumdabit te. Duplex intellectus est. Congregatio enim populorum, sive credentium, sive persequentium potest accipi, quorum utrumque eadem Domini nostri humililate factum est: quam contemnens persequentium multitudo, circumdedit eum, de qua dictum est, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania 19Psal. II, 1 ? credentium autem per ejus humilitatem multitudo ita eum circumdedit, ut verissime diceretur, Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret 20Rom. XI, 25 ; et illud, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 21Psal. II, 8 . Et propter hanc in altum regredere: id est, propter hanc congregationem regredere in altum; quod resurgendo et in coelum ascendendo fecisse intelligitur. Ita enim glorificatus dedit Spiritum sanctum, qui ante glorificationem ejus dari non posset, sicut in Evangelio positum est: Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus 22Joan. VII, 39 . Regressus ergo in altum propter congregationem populorum, misit Spiritum sanctum; quo impleti praedicatores Evangelii orbem terrarum Ecclesiis impleverunt.