[vers. 15-17.] Confundantur, et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam. Quodam enim loco accusat, et dicit, Aspiciebam in dexteram, et videbam, et non erat qui requireret animam meam. 65Psal. CXLI, 5 ; id est, non erat qui me imitaretur. Christus in passione loquitur: Et attendebam in dexteram, id est, non ad impios Judaeos, sed ad ipsam dexteram, ad ipsos Apostolos; et non erat qui requireret animam meam. Usque adeo non erat qui requireret animam meam, ut qui praesumpserat negaret animam meam 66Matth. XXVI, 70. Sed quia duobus modis quaeritur homo, aut quo fruaris, aut quem persequaris: ideo hic alios dicit, quos vult confundi et revereri qui quaerunt animam suam. Sed ne sic intelligeres, quomodo cum queritur de nonnullis non quaerentibus animam suam; ut auferant eam, inquit, id est, ad mortem quaerunt animam meam: adjecit, Confundantur et revereantur. Et vere multi quaesierunt animam ipsius, et confusi et reveriti sunt; quaesierunt animam ipsius, et sicut illis visum est, abstulerunt animam ipsius: sed ille potestatem habuit ponendi animam suam, et potestatem habuit recipiendi animam suam 67Joan. X, 18. Ergo illi gavisi sunt cum posuit, confusi sunt cum recepit. Confundantur, et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam.