[«vers.» 55.] «Memor,» inquit, «fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.» Nox est illa humilitas, ubi est mortalitatis aerumna; nox est in superbis inique agentibus usque valde, nox in taedio a peccatoribus relinquentibus legem Dei; nox est postremo in loco peregrinationis hujus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 218I Cor. IV, 5 . In hac ergo nocte memor homo esse debet nominis Dei, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 219Id. I, 31 : propter quod et illud scriptum est, «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam» 220Psal. CXIII, 1 . Sic enim quisque non in sua, sed in Dei gloria (quia nec in sua, sed in Dei justitia, id est, a Deo sibi donata) custodit legem Dei; sicut iste ait, «Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.» Quam non custodisset, si in sua virtute confidens, nominis Dei memor non fuisset: adjutorium enim nostrum in nomine Domini 221Psal. CXXIII, 8 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 218. I Cor. IV, 5
- 219. Id. I, 31
- 220. Psal. CXIII, 1
- 221. Psal. CXXIII, 8