TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et potentes quaesierunt animam meam. Novo enim modo, fratres mei, volunt perdere genus sanctorum et ab hujus saeculi spe abstinentium omnes qui spem habent in isto saeculo. Certe concreti sunt, certe simul vivunt. Vehementer sibi adversa sunt ista duo genera: unum eorum qui non ponunt spem nisi in rebus saecularibus et temporali felicitate, et alterum eorum qui spem suam in Domino Deo suo firmiter ponunt. Et cum concordes sunt isti Ziphaei, noli multum credere concordiae eorum; tentationes desunt: ubi venerit aliqua tentatio, ut arguatur aliquis pro flore saeculi, non tibi dico offendet episcopo, sed nec ad ipsam Ecclesiam accedere vult, ne cadat aliquid feni. Quare ista dixi, fratres? Quia modo libenter auditis omnes in nomine Christi, et quemadmodum intelligitis, ita exclamatis ad verbum; non utique acclamaretis, nisi intelligeretis. Intellectus iste vester fructuosus esse debet. Utrum autem fructuosus sit, tentatio interrogat; ne subito cum dicimini nostri, per tentationem inveniamini alieni, et dicatur, Alieni insurrexerunt adversum me, et potentes quaesierunt animam meam; ne dicatur quod sequitur, Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Quando enim ponet ante conspectum suum Deum, ante cujus conspectum non est nisi saeculum? quomodo sit nummus super nummum, quomodo augeantur greges, quomodo impleantur apothocae, quomodo dicatur animae: Habes multa bona; jucundare, epulare, satiare. Numquid ponit ante conspectum suum illum qui sic glorianti et ita flore Ziphaeorum nitenti dicit: Stulte, hoc est non intelligens, vir imprudens, hac nocte auferetur anima tua; haec omnia quae praeparasti cujus erunt 23Luc. XII, 20 ? Non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Notes

  1. 23. Luc. XII, 20