TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Thabor et Hermon» «in nomine tuo exsultabunt.» Montes isti intelliguntur, sed aliquid significant. «Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.» Thabor interpretari dicitur Veniens lumen. Sed unde venit lumen de quo dictum est, «Vos estis lumen mundi» 29Matth. V, 14 ; nisi ab illo de quo dictum est, «Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum» 30Joan. I, 9 ? Illud ergo lumen quod est lumen mundi, ab illo lumine venit quod non aliunde accenditur, ut timendum sit ne exstinguatur. Ergo venit lumen ab illo, lucerna illa quae non ponitur sub modio, sed super candelabrum, veniens lumen Thabor. Hermon autem interpretatur Anathema ejus. Merito venit lumen et factum est anathema ejus. Cujus, nisi diaboli, vulnerati, superbi? Ut ergo illuminaremur, abs te datum est; ut anathema nobis esset qui nos in suo errore et superbia detinebat, a te nobis est. Ergo «Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:» non in meritis suis, sed «in nomine tuo.» Dicent enim isti, «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam;» propter mare saeviens: «ne forte dicant Gentes, Ubi est Deus eorum» 31Psal. CXIII secund. 1, 2 ?

Notes

  1. 29. Matth. V, 14
  2. 30. Joan. I, 9
  3. 31. Psal. CXIII secund. 1, 2