[«vers. 8.] Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo.» Carcer iste a prioribus varie intellectus est. Et forte ipse est carcer qui scribitur in titulo, «spelunca.» Titulus enim psalmi hujus ita se habet: «Intellectus ipsi David, cum esset in spelunca, oratio.» Quae spelunca, ipse et carcer. Duo quaedam intelligenda proposuimus; sed unum cum intellexerimus, utrumque erit. Merita carcerem faciunt. Nam in uno quodam habitaculo, alteri domus est, alteri carcer est. Illi qui custodiunt homines inclusos; etsi in domo sua custodiant, illi qui arctius custodiuntur, in carcere sunt: numquid et illi in carcere esse dicendi sunt? Unum habitaculum est et illi et illi; alteri facit domum libertas, alteri carcerem servitus. Quibusdam ergo visum est quod spelunca et carcer mundus iste sit; et hoc orat Ecclesia, ut de carcere educatur, id est, de hoc mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Dicitur enim, «Omnia vanitas, et praesumptio spiritus in omni opere hominis, quo ipse laborat sub sole» 54Eccle. 1, 2, 3 . Ergo extra istum mundum in nescio qua requie pollicetur nobis Deus quod futuri simus; forte ideo de loco isto clamamus, «Educ de carcere animam meam.» Anima nostra per fidem et spem in Christo est, sicut paulo ante dixi: «Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.» Corpus autem nostrum in isto carcere, in isto mundo. Si diceret, Educ de carcere corpus meum; securi acciperemus carcerem mundum. Fortasse tamen propter aliqua quae nos tenent desideria terrena, contra quae luctamur et dimicamus, quia, «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae» 55Rom. VII, 23 ; recte dicimus, Educ animam meam de hoc mundo, id est, de laboribus et pressuris hujus saeculi. Non enim caro quam tu fecisti, sed corruptela carnis, et pressurae, et tentationes carcer mihi sunt.