Spera in Deum. Quare Spera? Quoniam confitebor illi. Quid ei confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. A me mihi salus esse non potest; hoc dicam, hoc confitebor: Salutare vultus mei Deus meus. Etenim ut metuat in his, quae utcumque intellecta cognoscit, respexit iterum sollicitus ne obrepat inimicus: nondum dicit, Salvus sum ex omni parte. Etenim primitias habentes Spiritus, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri 19Ibid., 23. Illa perfecta in nobis salute, erimus in domo Dei viventes sine fine, et sine fine audantes eum cui dictum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 20Psal. LXXXIII, 5 . Hoc nondum est, quia nondum est salus quae promittitur: sed confiteor Deo meo in spe, et dico illi, Salus vultus mei, Deus meus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes 21Rom. VIII, 24. Persevera ergo ut pervenias; persevera donec veniat salus. Audi ipsum Deum tuum de interiore tibi loquentem: Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 22Psal. XXVI, 14 ; quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 23Matth. X, 22, et XXIV, 13 . Quare ergo tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deum, quoniam confitebor illi. Haec est confessio mea, Salutare vultus mei, Deus meus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 19. Ibid., 23
- 20. Psal. LXXXIII, 5
- 21. Rom. VIII, 24
- 22. Psal. XXVI, 14
- 23. Matth. X, 22, et XXIV, 13