TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Dicit Christus, dicat et christianus; quia et christianus in corpore Christi est; et propterea Christus homo, ut posset esse christianus angelus, qui ait, Benedicam Dominum. Quando benedicam Dominum? Quando tibi benefacit? quando abundant saecularia? quando multum abundat frumenti, olei, vini, auri, argenti, mancipiorum, pecorum, salusque ista mortalis invulnerata et incorrupta persistit, ea quae nascuntur crescunt omnia, nihil immatura morte subtrahitur, felicitas tota abundat in domo, circumfluunt omnia, tunc benedices Dominum? Non: sed in omni tempore. Ergo et tunc, et quando ista secundum tempus et secundum flagella Domini Dei nostri turbantur, auferuntur, minus nascuntur, jam nata dilabuntur. Fiunt enim haec, et inde sequitur penuria, egestas, labor, dolor et tentatio. Sed tu qui cantasti, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo, et quando ista dat, benedic; et quando ista tollit, benedic. Quia ille dat, ille tollit: sed seipsum a benedicente se non tollit.