TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 2, 3.] Cantate ei, et psallite ei.» Verbo et opere laudate: ore quippe cantatur; psalterio autem, hoc est manibus, psallitur. «Narrate omnia mirabilia ejus: laudamini in nomine sancto ejus.» Possunt hi duo versus ex duobus verbis superioribus dicit non absurde videri: ut quod ait: «Narrate omnia mirabilia ejus,» referatur ad id quod dictum est, «Cantate ei;» quod vero sequitur, «Laudamini in nomine sancto ejus,» referatur ad id quod dictum est, «Et psallite ei:» illud scilicet ad verbum bonum, quo cantatur ei, et narrantur omnia mirabilia ejus; illud autem ad opus bonum, quo psallitur ei, ne velit quisque de opere bono tanquam in sua virtute laudari. Ideo cum dixisset, «Laudamini,» quod utique bene operantes merito possunt; addidit, «in nomine sancto ejus:» ut qui gloriatur, in Domino glorietur 6I Cor. I, 31 . Qui ergo non sibi, sed ei volunt psallere, caveant facere justitiam suam coram hominibus, ut videantur ab eis; alioquin mercedem non habebunt apud Patrem, qui in coelis est 7Matth. VI, 1 : sed luceant opera eorum coram hominibus, non eo fine ut ipsi videantur ab eis, sed ut videant bona opera eorum, et glorificent Patrem eorum, qui in coelis est 8Id. V, 16 . Hoc est laudari in nomine sancto ejus. Unde et in alio psalmo legitur: «In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur» 9Psal. XXXIII, 2, 3 . Quod et hic quodammodo sequitur, «Laetetur cor quaerentium Dominum:» sic enim mites jucundantur, qui non amaro zelo eos jam bene operantes aemulantur.

Notes

  1. 6. I Cor. I, 31
  2. 7. Matth. VI, 1
  3. 8. Id. V, 16
  4. 9. Psal. XXXIII, 2, 3