TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12, 13.] Sed numquid hoc solum est quod patitur homo? Patitur enim ex se intrinsecus, forinsecus autem ex eis inter quos vivit: patitur mala sua, cogitur pati et aliena. Inde sunt illae duae voces: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo 42Psal. XVIII, 13, 14 . Jam de occultis suis confessus est, a quibus se cupit mundari: dicat et de alienis a quibus sibi vult parci. Amici mei. Quid dicam jam de inimicis? Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterumt. Hoc quod ait, adversum me steterunt, intellige. Si enim adversum me steterunt, adversus se ceciderunt. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Jam intelligamus capitis voces, jam incipiat illucescere caput nostrum in passione. Sed rursum cum coeperit caput dicere, noli inde separare corpus. Si caput noluit se separare a vocibus corporis, corpus se audeat separare a passionibus capitis? Patere in Christo; quia tanquam peccavit in infirmitate tua Christus. Modo enim peccata tua tanquam ex ore suo dicebat, et ea dicebat sua. Dicebat enim, A facie peccatorum meorum, quae non erant ipsius. Quomodo ergo peccata nostra sua esse voluit propter corpus suum, sic et nos passiones ejus nostras esse velimus propter caput nostrum. Non enim ille ex amicis passus est inimicos, et nos non. Imo et nos ad hoc paremus in eodem convivari: talem calicem non respuamus, ut celsitudinis ejus desiderium per humilitatem ejus inveniamus. Respondit enim celsitudini ejus haerere volentibus, qui ejus adhuc humilitatem non cogitabant, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum 43Matth. XX, 22 ? Ergo et illae passiones Domini, passiones nostrae sunt: et unusquisque si bene serviat Deo, bene servet fidem, exhibeat quod debet, et versetur inter homines juste, volo videre si non patitur, etiam quod hic enumerat in passione sua Christus.

Notes

  1. 42. Psal. XVIII, 13, 14
  2. 43. Matth. XX, 22