TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Quanquam in imagine ambulat homo. In qua imagine, nisi illius qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 41Gen. I, 26 ? Quanquam in imagine ambulat homo. Ideo enim Quanquam, quia magnum aliquid imago haec. Et hoc Quanquam, secutum est Tamen: ut illud quod audistis Quanquam, ultra solem sit; hoc autem quod sequitur Tamen, sub sole sit; et illud pertineat ad veritatem, hoc ad vanitatem. Quanquam ergo in imagine ambulat homo: Tamen vane conturbatur. Audi conturbationem ejus, et vide si non est vana: ut calces eam, transilias eam, et habites in excelsis, ubi non est ista vanitas. Quae vanitas? Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea. O insana vanitas! Beatus cujus est Dominus spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias mendaces 42Psal. XXXIX, 5. Delirare tibi videor, avare, cum haec loquor: anicularia tibi videntur haec verba. Tu enim videlicet homo magni consilii magnaeque prudentiae, excogitas quotidie genera acquirendae pecuniae, de negotio, de agricultura, fortassis et de eloquio, de juris consultatione, de militia, addis et de fenore. Homo cordatus nihil praetermittis omnino, unde nummus super nummum, et in occulto diligentius castigetur. Depraedaris hominem, caves depraedatorem; quod facis times ne patiaris, et in eo quod pateris non te corrigis. Sed non pateris: prudens enim homo es, bene servas, non solum bene colligis: habes ubi ponas, cui committas, quomodo nihil pereat ex eo quod congregasti. Interrogo cor tuum, discutio prudentiam tuam: Ecce collegisti, ecce ita servasti, ut nihil possis amittere eorum quae servasti; dic mihi cui servas? Non tecum ago, non commemoro, non exaggero quidquid aliud mali habet avaritia vanitatis tuae: hoc unum propono, hoc discutio, quod mihi dat occasio lectionis hujus psalmi. Prorsus colligis, thesaurizas: non dico, Ne forte dum colligis, colligaris: non dico, Ne forte cum vis esse praedo, sis praeda: hoc apertius eloquar; fortassis enim caecus avaritia non audisti aut intellexisti: non dico, inquam, Ne forte cum vis esse praedo minoris, sis praeda majoris. Non enim sentis esse te in mari, nec cernis minores pisces a majoribus devorari. Non dico ista, non dico difficultates et pericula in ipsa conquisitione pecuniae, quanta patiantur qui eam colligunt, quam in omnibus periclitentur, in omnibus pene mortem videant: transeo haec omnia. Prorsus colligis nullo contradicente, servas nullo auferente: excute cor tuum, ac prudentiam tantam qua me derides, qua me insipientem putas haec loquentem; et dic mihi: thesaurizas; cui congregabis ea? Video quid velis dicere, quasi quod vis dicere huic non occurrerit: dicturus es, Filiis meis servo. Haec est vox pietatis, excusatio iniquitatis: Filiis meis, inquis, servo. Etiam servas filiis tuis. Itane hoc non noverat Idithun? Noverat ea plane, sed in diebus veteribus computabat, et ideo contemnebat; quia ad novos dies festinabat.

Notes

  1. 41. Gen. I, 26
  2. 42. Psal. XXXIX, 5