TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Super montes stabunt aquae:» id est vestimentum terrae, quod est abyssus, ita crevit, ut etiam super montes aquae starent. Legimus hoc, ut dixi, factum in diluvio. Inde loquebatur Propheta? narrabat nobis praeterita, an praenuntiabat futura? Sed si narraret praeterita, non nobis diceret, «Super montes stabunt aquae;» sed, Super montes steterunt aquae. Praeteritum enim tempus pro futuro solere poni in Scripturis, ita praevidente Spiritu quae ventura sunt, quasi jam facta sint, solemus legere. Inde est quod illud in alio psalmo novimus omnes, ubi tanquam Evangelium recitatur: «Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; super vestimentum meum miserunt sortem» 91Psal. XXI, 17-19 . Omnia quasi jam facta commemorantur, quae utique adhuc ventura cernebantur. Sed quantum potest nostra diligentia? quantum autem potest tanta occupatio? aut quando sic vacat, ut possimus pro certo dicere: Ita est? Animadvertimus saepe Prophetas praeterito tempore verborum dicere quae futura sunt; figura autem futuri dicere praeterita, non facile occurrit legenti. Non audeo dicere, Non est; sed certe studiosis earum Litterarum indixerim quid quaerant. Si invenerint, et ad nos attulerint, gratulabimur adolescentium studiis otiosorum occupati senes, et ex eorum ministerio et nos aliquid discemus. Non enim dedignamur; quando Christus de omnibus docet. Hoc ergo dicit: «Super montes stabunt aquae.» Propheta curans futura praedicere, non narrare praeterita, propterea dixit, quia Ecclesiam futuram in diluvio persecutionum volebat intelligi. Fuit enim tempus aliquando, quo terram Dei, Ecclesiam Dei cooperuerant aquae persequentium; et ita cooperuerant, ut non apparerent nec ipsi magni, qui sunt montes. Quando enim ubique fugiebant, quomodo non minus apparebant? Et fortasse de illis aquis est vox illa: «Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam» 92Psal. LXVIII, 2 . Maxime aquae quae mare faciunt, procellosae, infructuosae. Non enim quamcumque terram cooperuerit aqua marina, fecundabit eam potiusquam ad sterilitatem perducet. Erant enim et montes sub aquis; quia super montes stabant aquae: populi resistentes superaverant auctoritatem omnium ubique fortiter evangelizantium verbum Dei, cooperuerant eos aquae, et super illos stabant aquae, dicebant, Preme, preme; et premebant: Exstingue, non appareant. Dicebant ista, et praevalebant super martyres, et fugiebant ubique Christiani, et fuga quadam occultabantur Apostoli. Unde fuga occultabantur Apostoli? Quia super montes stabant aquae. Erat potestas aquarum magna. Sed quamdiu? Audi quod sequitur.

Notes

  1. 91. Psal. XXI, 17-19
  2. 92. Psal. LXVIII, 2