TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Psalmus brevis est, de quo loquendum suscepimus Charitati Vestrae: sed titulum habet aliquantulum negotiosum. Patienter ergo sustinete nos, donec illum enodemus, ut possumus, quantum adjuverit Dominus. Neque enim passim praetereunda sunt haec; quandoquidem placuit fratribus, non tantum aure et corde, sed et stylo excipienda quae dicimus: ut non auditorem tantum, sed et lectorem etiam cogitare debeamus. Nata est quidem occasio psalmo huic ex re quadam gesta, quam vobis etiam fecimus recitari de libro Regnorum. Saül enim rex non ad permanendum electus a Domino, sed secundum populi cor durum et malum datus ad eorum correptionem, non ad utilitatem 1I Reg. VIII, 7, secundum illam sententiam sanctarum Scripturarum, quae ait de Deo, Qui regnare facit hominem hypocritam, propter perversitatem populi 2Job XXXIV, 30 : cum ergo talis esset Saül, persequebatur David 3I Reg. XVIII-XXIV, in quo Deus praefigurabat regnum salutis aeternae, et quem Deus elegerat permansurum in semine suo; quandoquidem futurus erat rex noster, rex saeculorum cum quo regnaturi sumus in aeternum, ex semine ipsius David secundum carnem 4Rom. I, 3. Cum ergo David Deus elegisset, et praeelegisset, et praedestinasset ad regnum, noluit et ipsum David ante regnum tenere, quam primo a persequentibus liberaret; ut etiam in hoc ipso figuraret nos, id est corpus ejus, cujus corporis caput Christus 5Coloss. I, 18. Porro enim si ipsum caput nostrum sine primo peracto labore in terra, in coelo regnare noluit, neque levare sursum corpus quod deorsum accepit, nisi per tribulationis viam; quid audent membra sperare, capite suo magis se posse esse felicia? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus 6Matth. X, 25 ? Non ergo speremus molliorem viam: qua praecessit eamus, qua duxit sequamur. Si enim a vestigio ejus aberravimus, perimus. In hoc ergo David quid praefigurabatur, videtis: ergo et in Saül quid praefigurabatur, videtis: regnum malum in Saül, regnum bonum in David: mors in Saül, et vita in David. Etenim nos non persequitur nisi mors, de qua in fine triumphabimus, dicentes: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus 7I Cor. XV, 55 ? Quid est quod dico, non nos persequitur nisi mors? Quia nisi mortales essemus, non esset quod nobis faceret inimicus. Numquid enim Angelis quidquam facit? Ergo etiam ipsa mors, a qua maxime habemus persecutionem, cujus finitur in fine contentio cum resurrexerimus a mortuis, sicut finita est in capite nostro, sic finietur et in nobis, si justi fuerimus inventi. Nam mortuus ille mortis interfector fuit, et magis in illo mors mortua est, quam ipse in morte.

Notes

  1. 1. I Reg. VIII, 7
  2. 2. Job XXXIV, 30
  3. 3. I Reg. XVIII-XXIV
  4. 4. Rom. I, 3
  5. 5. Coloss. I, 18
  6. 6. Matth. X, 25
  7. 7. I Cor. XV, 55