Deinde ad parvulorum corda nutrienda, ut roborentur in fide, de Patriarchis proponuntur exempla et illorum fidei et promissionis Dei, ut imitando et sperando simus semen illorum, non de sola gente Hebraeorum, sed quotquot istam gratiam suscipiunt in omni terra. Quod totum his versibus continetur: «Mementote mirabilium ejus quae fecit, prodigia ejus et judicia oris ejus. Semen Abraham servi ejus, filii Jacob electi ejus. Ipse Dominus Deus noster, in omni terra judicia ejus. Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes. Quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac. Et statuit illud ipsi Jacob in praeceptum; et ipsi Israel in testamentum aeternum, dicens, Tibi dabo terram Chanaam, funiculum haereditatis vestrae.» Quae omnia, pro modulo meo, quemadmodum accipienda essent, exposui.