TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7.] Per diem» ergo «sol non uret te, neque luna per noctem.» Quare? Quia «Dominus custodiet» «te ab omni malo.» A scandalis in sole, a scandalis in luna, ab omni malo te custodiet, qui est tegumentum tuum super manum dexterae tuae, qui non dormit, neque dormitabit. Et ad quam rem? Quia in tentationibus sumus: «Dominus custodiet te ab omni malo. Custodiat animam tuam Dominus:» etiam ipsam animam. «Custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.» Non quasi corpus tuum; nam in corpore perempti sunt martyres: sed «custodiat animam tuam Dominus;» quia de anima non cesserunt martyres. Et saeviebant persecutores in Crispinam, cujus hodie natalitia celebramus; saeviebant in feminam divitem et delicatam: sed fortis erat, quia Dominus tegumentum ejus super manum dexterae ejus, ille qui eam custodiebat. Hanc enim, fratres, numquid est qui in Africa ignoret? Clarissima enim fuit, nobilis genere, abundans divitiis: sed haec omnia sinistra erant, sub capite erant. Venit inimicus qui feriret caput, et sinistra illi objecta est, quae erat sub capite. Caput supra erat, dextera desuper complectebatur. Quid poterat facere persecutor, quamvis delicatae feminae? Erat quidem illa sexu infirma, et divitiis forte languidior, et consuetudine corporali infirmior; sed quid ad tanta munimenta? quid ad illum sponsum mittentem sinistram sub caput, et dextera sua complectentem? Quando sic munitam percuteret inimicus? Et tamen percussit, sed in corpus. Quid autem dicit Psalmus? «Custodiat animam tuam Dominus.» Anima non cessit, corpus percussum est. Et corpus ad tempus percussum est: nam in fine resurrecturum est. Quia et ipse qui dignatus est esse caput Ecclesiae, praebuit corpus suum ad tempus percutiendum: sed carnem suam ille triduo resuscitavit; carnem nostram in fine resuscitaturus est. Ideo suscitatum est caput, quod attenderet corpus, ut non deficeret. «Custodiat animam tuam Dominus.» Ipsa non cedat, ipsa non frangatur scandalis; in persecutionibus, in tribulationibus, ipsa non cedat deficiendo: sicut Dominus dicit, «Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete, qui habet potestatem corpus et animam occidere in gehenna ignis» 44Matth. X, 28 . Hanc ergo animam tuam custodiat Dominus, ne cedas persuasori malo, ne cedas promittenti falsa, ne cedas minanti temporalia, et «custodiat animam tuam Dominus.»

Notes

  1. 44. Matth. X, 28