[vers. 4.] Da illis secundum opera ipsorum: da illis secundum opera ipsorum, quia hoc justum est. Et secundum malignitatem affectationum ipsorum: mala enim affectantes, bona invenire non possunt. Secundum opera manuum eorum da eis: quamvis aliis ad salutem valeat quod fecerunt, secundum opera tamen voluntatum illorum da eis. Redde retributionem eorum ipsis: quia pro veritate quam audiebant, voluerunt fallaciam retribuere; fallacia ipsorum ipsos fallat.