TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5-8.] Et suscitavit Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. Hoc est initium de quo supra dictum est, Eloquar propositiones ab initio. Initium est ergo Vetus Testamentum, finis Novum. Timor enim praevalet in Lege: et initium sapientiae timor Domini 14Psal. CX, 10 . Finis autem Legis Christus est, ad justitiam omni credenti 15Rom. X, 4 : quo donante diffunditur charitas in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 16Id. V, 5 ; et consummata charitas foras mittit timorem 17I Joan. IV, 18 , quoniam nunc sine Lege justitia Dei manifestata est. Sed quoniam testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21) , ideo suscitavit Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. Nam et illud quod tam insigni et pleno tantis significationibus opere tabernaculum constitutum est, tabernaculum Testimonii nominatur 18Exod. XL, 2, in quo erat velamen contra arcam Legis, sicut velamen contra faciem ministri Legis; quia in illa dispensatione parabolae et propositiones erant. Ea quippe quae praedicabantur et fiebant, velatis significationibus condebantur, et non revelatis manifestationibus cernebantur. Cum autem transieris ad Christum, ait Apostolus, auferetur velamen 19II Cor. III, 13, 16 . Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo Etiam, Amen 20Ibid. I, 20 . Quisquis igitur Christo adhaeret, totum bonum quod etiam in litteris Legis non intelligit, habet; quisquis est autem alienus a Christo, nec intelligit, nec habet. Suscitavit ergo Testimonium in Jacob, et Legem posuit in Israel. More suo repetit. Nam quod est, Suscitavit Testimonium; hoc est, Legem posuit: et quod est, in Jacob; hoc est, in Israel. Nam sicut ista duo nomina sunt hominis unius, ita Lex, et Testimonium duo sunt nomina rei unius. Interest aliquid, ait quispiam, inter suscitavit et posuit. Ita sane; quemadmodum interest etiam inter Jacob, et Israel: non quia erant duo homines, sed eadem duo nomina diversis causis uni homini sunt imposita; Jacob propter supplantationem, quoniam nascentis tenuit plantam fratris; Israel autem propter visionem Dei 21Gen. XXV, 25, et XXXII, 28. Sic aliud est, suscitavit, aliud posuit. Nam, suscitavit Testimonium, quantum existimo, dictum est, quod illo aliquid suscitatum est. Sine Lege enim, ait Apostolus, peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ecce quod suscitatum est per Testimonium quod est Lex, ut appareat quod latebat, sicut paulo post dicit: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 22Rom. VII, 8, 9, 13 . Posuit autem Legem, dictum est, tanquam jugum peccatoribus: unde dicitur, Quia justo non est lex posita 23I Tim. I, 9 . Testimonium est igitur, in quantum aliquid probat; Lex autem, in quantum jubet; cum sit una eademque res. Quocirca sicut lapis Christus; sed credentibus in caput anguli 24Psal. CXVII, 22, non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali; ita Testimonium Legis eis qui Lege non legitime utuntur. Testimonium est quo convincantur puniendi peccatores; his vero qui ea legitime utuntur, Testimonium est quo demonstratur ad quem liberandi confugere debent peccatores. In ejus enim gratia est justitia Dei, testimonium habens a Lege et Prophetis, qua justificatur impius: quam quidam ignorantes, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 25Rom. X, 3 .

Notes

  1. 14. Psal. CX, 10
  2. 15. Rom. X, 4
  3. 16. Id. V, 5
  4. 17. I Joan. IV, 18
  5. 18. Exod. XL, 2
  6. 19. II Cor. III, 13, 16
  7. 20. Ibid. I, 20
  8. 21. Gen. XXV, 25, et XXXII, 28
  9. 22. Rom. VII, 8, 9, 13
  10. 23. I Tim. I, 9
  11. 24. Psal. CXVII, 22
  12. 25. Rom. X, 3