Sed non suffecerat: non dixit, Pronuntiabo injustitiam meam Domino: non sine causa dixit, Pronuntiabo adversum me: et hoc interest. Multi enim pronuntiant iniquitatem suam, sed adversus ipsum Dominum Deum: quando inveniuntur in peccatis dicunt, Deus hoc voluit. Si enim homo dicat, Non feci; aut, Hoc factum quod arguis non est peccatum: non pronuntiat nec adversum se, nec adversus Deum. Si dicat, Prorsus feci, et peccatum est, sed Deus hoc voluit, quid ego feci? Hoc est pronuntiare adversus Deum. Forte dicatis, Nemo hoc dicit: quis est qui dicat, Deus hoc voluit? Multi et hoc dicunt: sed et qui hoc non dicunt, quid aliud dicunt, qui dicunt, Fatum mihi fecit, stellae meae fecerunt? Ita jam per circuitum ad Deum volunt pervenire. Per circuitum volunt pervenire ad Deum accusandum, qui nolunt de compendio venire ad Deum placandum, et dicunt, Fatum mihi fecit. Quid est fatum? Stellae meae fecerunt. Quid sunt stellae? Certe istae quas in coelo conspicimus. Et quis eas fecit? Deus. Quis eas ordinavit? Deus. Ergo vides quod voluisti dicere, Deus fecit ut peccarem. Ita ille injustus, tu justus: quia nisi ille fecisset, tu non peccasses. Tolle istas excusationes in peccatis: memento illius psalmi: Ne declines cor meum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem. At enim magni viri sunt, qui defenduat peccata sua; magni sunt et qui numerant sidera, et qui computant stellas et tempora, et dicunt quis quando vel peccet vel bene vivat, et quando Mars faciat homicidam, et Venus adulteram: magni, docti viri, et electi videntur in hoc saeculo. Sed quid ait in psalmo? Ne declines cor meum in verba mala, cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis corum 38Psal. CXL, 4 . Dicant illi electos et doctos numeratores siderum, dicant illi sapientes eos qui quasi digerunt in digitis fata humana, et describunt de stellis mores humanos. Cum libero arbitrio me creavit Deus: si peccavi, ego peccavi: ut non solum pronuntiem iniquitatem meam Domino, sed adversum me, non adversus eum. Ego dixi, Domine, miserere mei: clamat aeger ad medicum, Ego dixi. Quare, Ego dixi? Sufficeret, dixi: Ego cum emphasi dictum est; Ego, ego, non fatum, non fortuna, non diabolus; quia nec ipse coegit, sed ego persuadenti consensi: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 39Psal. XL, 5 . Sic et hic statuit, et proposuit, Dixi: Pronuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.