TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 14.] Sed quid est quod deinde subjungit? «In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.» An intelligendum est, ut reddantur ei peccata etiam parentum suorum? Ei quippe non redduntur, qui fuerit mutatus in Christo, et coeperit esse non filius iniquorum, non imitatus mores eorum: quia et illud verissime scriptum est, «Reddam peccata patrum in filios;» et illud quod per prophetam dicitur, «Et anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit, ipsa morietur.» Hoc quippe dictum est de his qui convertuntur ad Deum, et non imitantur mala parentum suorum; quod ipse propheta evidenter ostendit: dicit enim parentum iniquitates eis non obesse, qui justitiam faciendo dissimiles fuerint 28Ezech. XVIII, 4, 20 . Illud autem quod dictum est, «Reddam peccata patrum in filios,» additum est, «qui oderunt me» 29Exod. XX, 5 , hoc est, sicut me oderant parentes eorum: ut quemadmodum bonorum imitatio facit ut etiam propria peccata deleantur, sic malorum imitatio faciat ut non solum sua, sed etiam eorum quos imitati sunt, merita sortiantur. Si ergo Judas teneret illud ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret: quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis potius elegit; rediit iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur; et peccatum matris ejus non est in eo deletum.

Notes

  1. 28. Ezech. XVIII, 4, 20
  2. 29. Exod. XX, 5