[vers. 29.] Rogo vos, nolo inde disputare, ne dicatur, quia sermo meus aliquid valet: Psalmum attendite, Psalmum legite. Ecce Christus passus est, sanguis ejus fusus est: ecce redemptor noster, ecce pretium nostrum. Quid emit, dicatur mihi. Quid interrogamus? Quid si mihi aliquis dicat: O stulte, quid interrogas? Codicem portas, ibi habes unde emit, ibi quaere quid emit. Ecce ibi habes, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Fines enim terrae commemorabuntur. Sed haeretici obliti sunt, et ideo audiunt omni anno. Putas ibi ponunt aures, quando lector ipsorum dicit: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Eia, forte unus versus est: aliunde cogitabas, cum fratre tuo fabulabaris, quando illud dixit: attende, quia repetit, et surdos pulsat: Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Adhuc surdus est, non audit, pulsetur iterum: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Tres istos versus tenete, fratres. Hodie cantati sunt et ibi, aut forte deleverunt eos. Credite mihi, fratres mei, ita aestuo, ita vim patior, ut mirer nescio quam surditatem et duritiam cordis ipsorum, ut aliquando dubitem utrum habeant illud in codicibus. Hodie currunt omnes ad ecclesiam, hodie omnes intenti audiunt Psalmum, omnes suspenso corde audiunt. Sed fac quia non sunt intenti: numquid unus versus est, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae? Evigilas, sed adhuc fricas oculos: Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Excute somnum, adhuc gravaris, audi: Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.